Timotheum i 5:24
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. + 5.24 Quorumdam hominum peccata, etc. Quia dixerat sine præjudicio nihil faciendum, determinat ubi præjudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quædam sunt manifesta, quæ non oportet examinari, ita quædam sunt occulta, de quibus sine præexaminatione non potest fieri præjudicium. Manifestata. Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, hæc præcedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Subsequuntur. Sicut quæ occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Some men’s sins are open beforehand, going before to judgment; and some men they follow after.
In Context
25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Cross References
Acts 1:16Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:
Acts 8:18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
2 Timothy 4:10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.