The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 5 › Timotheum i 5:25

Timotheum i 5:25

Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Likewise also the good works of some are manifest beforehand; and they that are otherwise cannot be hid.

In Context

24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. + 5.24 Quorumdam hominum peccata, etc. Quia dixerat sine præjudicio nihil faciendum, determinat ubi præjudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quædam sunt manifesta, quæ non oportet examinari, ita quædam sunt occulta, de quibus sine præexaminatione non potest fieri præjudicium. Manifestata. Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, hæc præcedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Subsequuntur. Sicut quæ occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur.

Read all of Timotheum i 5

Cross References

Psalms 37:5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. + 37.5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. 1

Matthew 5:16Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. + 5.16 Sic luceat, etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.

Luke 11:33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. + 11.33 Nemo. BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.

Acts 10:22Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. + 10.22 Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.

Acts 22:12Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,

Philippians 1:11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. + 1.11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 5:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 5:24Timotheum i 5