The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 6 › Timotheum i 6:1

Timotheum i 6:1

Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. + 6.1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let as many servants as are under the yoke count their own masters worthy of all honour, that the name of God and his doctrine be not blasphemed.

In Context

2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

Read all of Timotheum i 6

Cross References

Genesis 13:7Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

Genesis 24:2Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,

Genesis 24:27dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.

Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

2 Kings 5:2Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman: + 5.2 Porro de Syria. ID. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. ID. Et Dominus quos præscivit, hos et vocavit, etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisæi, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.

Nehemiah 9:5Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Timotheum i 6Timotheum i 6:2 →