The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 6 › Timotheum i 6:10

Timotheum i 6:10

Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. + 6.10 Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the love of money is the root of all evil: which while some coveted after, they have erred from the faith, and pierced themselves through with many sorrows.

In Context

9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. + 6.11 Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.

Read all of Timotheum i 6

Cross References

Genesis 29:26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. + 29.26 Non est in loco nostro consuetudinis, etc. ID., ibid. Major appellatur quæ tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quæ studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: Zelabat Rachel sororem suam. ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.

Genesis 34:23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

Genesis 38:16Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?

Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..

Deuteronomy 23:18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

Judges 18:19Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 6:9Timotheum i 6Timotheum i 6:11 →