Timotheum i 6:15
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: + 6.15 Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
Cross References
Ezra 7:12Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. + 7.12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..
Proverbs 8:15Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; + 8.15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
Jeremiah 46:18Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. + 46.18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.
Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
1 Timothy 1:11quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.