Timotheum i 6:16
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. + 6.16 Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.
Psalms 90:2Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
Romans 16:25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti + 16.25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.