Timotheum i 6:17
Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) + 6.17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
Cross References
Deuteronomy 6:10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
Deuteronomy 33:15de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum: + 33.15 De pomis collium æternorum. Colles æterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Mons domus Domini elevabitur super colles Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiæ, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore cœli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium æternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi, id est, nova et vetera servavi tibi Cant. 7. et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera Matth. 13.. Manichæi ergo et Judæi quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta hæreditare nequeunt.
2 Chronicles 32:25Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Job 31:24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; + 31.24 Si putavi aurum. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.
Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.
Psalms 62:10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; + 62.10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ. CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt. 1