2 Chronicles 10:13
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: + 10.13 Responditque rex, etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur viam quæ ducit ad mortem, non angustam, quæ ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui cæci sunt et duces cæcorum, etc., unde: Væ tibi, terra cujus rex puer est, etc. Eccl. 10.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king answered them roughly; and king Rehoboam forsook the counsel of the old men,
In Context
12Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
Cross References
Genesis 42:7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Exodus 10:28Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
1 Kings 20:6Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
Proverbs 15:1[Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. + 15.1 Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.