2 Chronicles 11:20
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
Cross References
1 Kings 15:1Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
2 Chronicles 11:21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. + 11.21 Amavit, etc. Habuit autem lege sibi conjunctas uxores decem et octo, concubinas vero triginta. Et filii quidem ei nati sunt decem et octo, filiæ vero sexaginta.
2 Chronicles 13:1Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
Matthew 1:7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. + 1.7 Salomon autem. Christus est Salomon, id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam. De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.