2 Chronicles 18:21
At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:23Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari, + 9.23 Misitque. AUG., quæst. 45 in Jud. Et misit Deus Spiritum malignum inter Abimelech et viros Sichimorum. Hoc verbum, etc., usque ad etiam immisit interpretati sunt.
2 Chronicles 18:19Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
Job 1:12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. + 1.12 Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.
1 John 4:6Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
Revelation 13:14Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.