2 Chronicles 18:29
Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
Cross References
1 Kings 14:2Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
2 Chronicles 35:22Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. + 35.22 In campo Mageddo. Interfectio Josiæ qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum prædicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant.
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.