The Bible Software
bible.softwareIi ParalipomenonIi Paralipomenon 20 › Ii Paralipomenon 20:16

Ii Paralipomenon 20:16

Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel. + 20.16 Ascensuri enim per clivum nomine Sis, etc. RAB. in Paral., ex Hieron. Qui et Jeruel secundum Hebræos. Dicunt enim quod Sis, etc., usque ad incussus est alienigenis pavor undique. Mystice, Moabitæ, Ammonitæ, et Idumæi, paganos, Judæos, et hæreticos significant, qui gratis bellum exicitant fidelibus, et religionem Christianam auferre contendunt. Sed Josaphat, id est Christi populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum quærens auxilium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To morrow go ye down against them: behold, they come up by the cliff of Ziz; and ye shall find them at the end of the brook, before the wilderness of Jeruel.

In Context

15et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.

17Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

Read all of Ii Paralipomenon 20

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Paralipomenon 20:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Paralipomenon 20:15Ii Paralipomenon 20Ii Paralipomenon 20:17 →