2 Chronicles 20:22
Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:16Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
1 Samuel 14:16Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.
2 Samuel 22:4Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.
2 Chronicles 13:15Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
Psalms 18:4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1