2 Chronicles 20:7
Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes:
Cross References
Genesis 13:15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. + 13.15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
Deuteronomy 4:38ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
Joshua 23:9Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
Joshua 24:13Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis.