2 Chronicles 21:15
Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 5:27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
Deuteronomy 28:37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Deuteronomy 28:61Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:
2 Chronicles 21:18Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.