2 Chronicles 22:1
Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 8:24Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
2 Kings 9:1Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. + 9.1 Vade. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.
1 Chronicles 3:11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
2 Chronicles 21:17et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.
2 Chronicles 25:23Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
2 Chronicles 33:25Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.