The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 24 › 2 Chronicles 24:11

2 Chronicles 24:11

Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now it came to pass, that at what time the chest was brought unto the king’s office by the hand of the Levites, and when they saw that there was much money, the king’s scribe and the high priest’s officer came and emptied the chest, and took it, and carried it to his place again. Thus they did day by day, and gathered money in abundance.

In Context

10Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.

12quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. + 24.12 At illi conducebant, etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus præficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei præparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quæ per hæresim vel schismata rupta fuerant, reædificabant. Alii saxa cædunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et æris, cum robur fidei, et confessionem catholicæ veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..

Read all of 2 Chronicles 24

Cross References

2 Kings 12:10Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini: + 12.10 Scriba regis, etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 24:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 24:102 Chronicles 242 Chronicles 24:12 →