2 Chronicles 24:17
Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 8:33Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
2 Chronicles 10:8At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. + 10.8 Reliquit consilium senum, etc. HIERON. Hoc aiunt Hebræi esse Banaiam filium Joiadæ et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare cœpit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non ætate, sed animo sæpe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis ætate, sed sensu: qui quadragesimo primo ætatis suæ anno cœpit regnare.
2 Chronicles 22:4Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus:
Proverbs 20:19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Proverbs 26:28Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.]
Proverbs 29:12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.