2 Chronicles 24:27
Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 12:21Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
2 Chronicles 9:29Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
2 Chronicles 16:11Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 24:12quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. + 24.12 At illi conducebant, etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus præficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei præparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quæ per hæresim vel schismata rupta fuerant, reædificabant. Alii saxa cædunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et æris, cum robur fidei, et confessionem catholicæ veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..