The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 26 › 2 Chronicles 26:3

2 Chronicles 26:3

Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. + 26.3 Ozias cum regnare cœpisset. Qui et Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini. Azarias auxilium Domini, quia quandiu recte egit, divina ope adjutus plurima bella feliciter commisit, et de hostibus triumphavit. Sed priusquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus nominis et honoris offuscavit dignitatem, exclusus a populo usque ad diem mortis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sixteen years old was Uzziah when he began to reign, and he reigned fifty and two years in Jerusalem. His mother’s name also was Jecoliah of Jerusalem.

In Context

2Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.

4Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.

Read all of 2 Chronicles 26

Cross References

Isaiah 1:1Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. + 1.1 Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos. ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ, etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ. ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles.

Hosea 1:1Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.

Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 26:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 26:22 Chronicles 262 Chronicles 26:4 →