bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:13
2 Chronicles 3:13
Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The wings of these cherubims spread themselves forth twenty cubits: and they stood on their feet, and their faces were inward.
In Context
12Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat. + 3.12 Tangebant parietem. Duos æque parietes alis suis tangunt, quia Judæos et gentiles secum habent cœlestis aulæ possessores: non quod ibi sit localis distinctio inter utrumque populum, sed quia major est festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ in Deo fraternitatis. Extendunt ergo ad utrumque parietem alas: quia lætantes in cœlesti patria justos utriusque populi ad laudem excitant Creatoris. Alas tectas auro ad oraculi parietes extendunt, sicut habent facies versas ad exteriorem domum: quia angeli sicut suam innocentiam conservant, sic de sanctorum beatitudine gaudent, ut eis quos adhuc in terris conspiciunt, opem ferant donec illos ad cœlestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingit: quia Vetus Testamentum antiquo populo scripto novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus, et secundo parieti, id est, septentrionali recte comparamur, qui post frigora et tenebras idololatriæ lucem veritatis cognovimus. Ala ejus. Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Salvatoris referunt omne bonum quod acceperant. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos secum videre lætantur, eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos imitatores suæ puritatis in hac vita fuisse exsultant. Et facies eorum versæ. Quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, sed spe salvi facti sumus, divini libri sunt conditi, quorum scriptores jam cum Domino regnantes, nostræ salutis curam gerunt, et pro nobis interpellant apud Deum.
14Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. + 3.14 Fecit quoque. RAB. Hoc in Regum præmittitur, etc., usque ad et veritas Evangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur. Et intexuit. Intexuntur cherubim his quatuor coloribus, cum in omnibus quæ pie agimus a venenatis dæmonum telis per angelica præsidia protegimur, et multitudine scientiæ indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, ne a virtutum calle aberremus.
Read all of 2 Chronicles 3
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 3:13