2 Chronicles 30:8
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. + 6.13 Per nomen illius jurabis. AUG., quæst. 12. Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est.
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
2 Kings 23:26Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
2 Chronicles 6:5A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël:
2 Chronicles 7:16Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
2 Chronicles 28:13et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.