2 Chronicles 35:18
Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. + 35.18 Non fuit Phase simile huic, etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in cœlesti Jerusalem, in æternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.
Cross References
2 Chronicles 30:5Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.