bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 36 › 2 Chronicles 36:3
2 Chronicles 36:3
Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king of Egypt put him down at Jerusalem, and condemned the land in an hundred talents of silver and a talent of gold.
In Context
2Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.
4Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum. + 36.4 Constituitque. Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terræ centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio. Et vertit. Notandum quod de eodem Joakim filio Josiæ in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius ejus pro eo IV Reg. 24.. Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universæ provinciæ. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere cœgit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere cœgit, totum in dominium suum redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad præpositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in prædam diaboli.
Read all of 2 Chronicles 36
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 36:3