bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:3
2 Chronicles 4:3
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: + 4.3 Et decem cubitis. RAB. Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And under it was the similitude of oxen, which did compass it round about: ten in a cubit, compassing the sea round about. Two rows of oxen were cast, when it was cast.
In Context
2Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. + 4.2 Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.
4et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. + 4.4 Posteriora. Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.
Read all of 2 Chronicles 4
Cross References
Ezekiel 1:10Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.
1 Corinthians 9:9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? + 9.9 Nunquid de bobus. Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 4:3