2 Chronicles 5:1
Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. + 5.1 Intulit igitur Salomon omma, etc. RAB. Hoc fit cum Christus, etc., usque ad sed multæ in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes benedicit Dominus pusillis cum majoribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:39Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. + 7.39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinæ charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi, etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.
1 Chronicles 22:14Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
1 Chronicles 26:27de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.