2 Chronicles 7:3
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
4Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
Cross References
Exodus 4:31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Numbers 14:5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
1 Kings 18:39Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
2 Chronicles 20:18Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
2 Chronicles 29:28Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.