The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 1 › Corinthios Ii 1:12

Corinthios Ii 1:12

Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For our rejoicing is this, the testimony of our conscience, that in simplicity and godly sincerity, not with fleshly wisdom, but by the grace of God, we have had our conversation in the world, and more abundantly to you-ward.

In Context

11adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.

13Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, + 1.13 Spero autem. Proficere illos sperat, quia cœperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa se, et gloriabantur in eo.

Read all of Corinthios Ii 1

Cross References

Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Job 27:5Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. + 27.5 Absit a me. Quia dicit Salomon: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. Et hoc est: Absit a me. Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis æstimaret.

Psalms 7:3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. + 7.3 Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur. 1

Isaiah 38:3et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. + 38.3 Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.

Acts 24:16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 1:11Corinthios Ii 1Corinthios Ii 1:13 →