Corinthios Ii 1:15
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: + 1.15 Hac confidentia. Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam, etc. Prius, quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in this confidence I was minded to come unto you before, that ye might have a second benefit;
In Context
16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
Cross References
Romans 1:11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.
1 Corinthians 4:19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. + 4.19 Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.
2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.