bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 1 › Corinthios Ii 1:16
Corinthios Ii 1:16
et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And to pass by you into Macedonia, and to come again out of Macedonia unto you, and of you to be brought on my way toward Judaea.
In Context
15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: + 1.15 Hac confidentia. Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam, etc. Prius, quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.
17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? + 1.17 Ut sit apud me, est et non. Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci.
Read all of Corinthios Ii 1
Cross References
Acts 19:21His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. + 19.21 His autem expletis, etc. CHRYS. Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera. Romam videre. RAB. Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat; videre tantum dicit, non autem multa pati.
1 Corinthians 16:5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
This Verse In Other Editions
Study Corinthios Ii 1:16