Corinthios Ii 1:17
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? + 1.17 Ut sit apud me, est et non. Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
Cross References
Jeremiah 23:32Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
Matthew 5:37Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. + 5.37 Est, est; non, non. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes. Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro fœdere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit. Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit. A malo est. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quæ malum est.
2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit
2 Corinthians 10:2Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
Galatians 2:2Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. + 2.2 Et contuli cum illis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum, etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.
James 5:12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.