Corinthios Ii 1:18
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. + 1.18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est, etc. Quasi dicat: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, qui promisit doctores veritatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But as God is true, our word toward you was not yea and nay.
In Context
Cross References
John 8:26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
2 Corinthians 1:23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. + 1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.
2 Corinthians 11:31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. + 11.31 Non mentior. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.
Revelation 3:7Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: + 3.7 Hæc dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quæramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat.