The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 1 › Corinthios Ii 1:19

Corinthios Ii 1:19

Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Son of God, Jesus Christ, who was preached among you by us, even by me and Silvanus and Timotheus, was not yea and nay, but in him was yea.

In Context

18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. + 1.18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est, etc. Quasi dicat: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, qui promisit doctores veritatis.

20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. + 1.20 Ad gloriam nostram. Quia per hoc probamur vera prædicare. Nostram dico, non enim tantum nobis tribuo, sed Deo, quia qui confirmat est Deus.

Read all of Corinthios Ii 1

Cross References

Exodus 3:14Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos. + 3.14 Qui est, misit me ad vos, etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh , quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos. Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.

Matthew 3:17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.

Matthew 26:63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

Luke 1:35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. + 1.35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 1:18Corinthios Ii 1Corinthios Ii 1:20 →