The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 1 › Corinthios Ii 1:7

Corinthios Ii 1:7

ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And our hope of you is stedfast, knowing, that as ye are partakers of the sufferings, so shall ye be also of the consolation.

In Context

6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:

8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.

Read all of Corinthios Ii 1

Cross References

Luke 22:28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. + 22.28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.

1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

2 Corinthians 7:9nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. + 7.9 Contristati estis. Non cum ira quæ pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.

Philippians 1:6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: + 1.6 Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.

2 Thessalonians 1:4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis

James 1:2Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: + 1.2 Omne gaudium. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianæ veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in cœlo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 1:6Corinthios Ii 1Corinthios Ii 1:8 →