The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 1 › Corinthios Ii 1:9

Corinthios Ii 1:9

Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: + 1.9 Ipsi. Non solum alii de nobis, sed et in nobis, etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But we had the sentence of death in ourselves, that we should not trust in ourselves, but in God which raiseth the dead:

In Context

8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.

10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, + 1.10 Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis

Read all of Corinthios Ii 1

Cross References

Job 40:14Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.

Psalms 44:5Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. + 44.5 Specie tua et pulchritudine. Species ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat. Intende. Hominem pereuntem miseratus respice. Prospere. Liberans homines. Procede. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. Regna. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum Mirabiliter. Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet. 1

Jeremiah 9:23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Ezekiel 33:13Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.

Luke 18:9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

2 Corinthians 3:5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: + 3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 1:8Corinthios Ii 1Corinthios Ii 1:10 →