Corinthios Ii 10:11
hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto. + 10.11 Hoc cogitet, etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Tales. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non ædificaremus, sed destrueremus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
2 Corinthians 13:10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. + 13.10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.