Corinthios Ii 10:15
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, + 10.15 Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 15:20Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: + 15.20 Non ubi nominatus, etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.
2 Thessalonians 1:3Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: + 1.3 Gratias agere, etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.