The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 10 › Corinthios Ii 10:17

Corinthios Ii 10:17

Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. + 10.17 Qui autem gloriatur. Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he that glorieth, let him glory in the Lord.

In Context

16etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.

18Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. + 10.18 Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.

Read all of Corinthios Ii 10

Cross References

Psalms 106:5Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. + 106.5 Esurientes. AUG. Curiosos sæculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. Anima eorum, etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus. 1

Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

Jeremiah 4:2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.

Romans 5:11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

1 Corinthians 1:31ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Philippians 3:3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 10:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 10:16Corinthios Ii 10Corinthios Ii 10:18 →