Corinthios Ii 10:18
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. + 10.18 Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For not he that commendeth himself is approved, but whom the Lord commendeth.
In Context
Cross References
Proverbs 12:8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
Proverbs 27:2Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
Luke 16:15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. + 16.15 Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.
John 5:42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. + 5.42 Quia dilectionem. Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.
Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Romans 14:18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. + 14.18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.