Corinthios Ii 10:4
Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, + 10.4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 7:13Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit. + 7.13 Percussit illud atque subvertit. Greg., lib. XXX Moral., cap. 25. De hoc bello per prophetam, etc., usque ad quod ferrum hostium crucis ligno superetur.
1 Samuel 17:45Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
Isaiah 30:25Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: + 30.25 Et erunt. In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in æternum. Interfectionis multorum. ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguæ in Babylone confusæ, et super quos cecidit turris in Silœ.
Jeremiah 1:10ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.]
Acts 7:22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. + 7.22 Moyses. RAB. Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.
Romans 13:12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. + 13.12 Nox præcessit. Item quare surgere debent ostenditur: quia nox infidelitatis et ignorantiæ præcessit, id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. Dies autem, id est æterna beatitudo, appropinquavit, dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. Nox vetus homo, qui in baptismo præteriit; Dies, sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera tenebrarum. Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt