Corinthios Ii 10:5
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
2 Kings 19:28Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
Psalms 110:2Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1