Corinthios Ii 10:6
et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. + 10.6 Et in promptu habentes. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci, etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And having in a readiness to revenge all disobedience, when your obedience is fulfilled.
In Context
Cross References
Numbers 16:26dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. + 16.26 Recedite a tabernaculis. AUG., quæst. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. in Num., tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in æterno igne præparata ultione peribunt. Descenderuntque. AUG., quæst. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.
Acts 13:10dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
1 Corinthians 5:3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
2 Corinthians 7:15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
2 Corinthians 13:10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. + 13.10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.
3 John 1:10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. + 1.10 Commonebo. Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam; quorum exemplar nusquam habet; sed facit ea, et nova invenit, garriens, falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos. Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat, aliquando compescere, ne dum de nobis disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda corrumpant.