The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 10 › Corinthios Ii 10:8

Corinthios Ii 10:8

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For though I should boast somewhat more of our authority, which the Lord hath given us for edification, and not for your destruction, I should not be ashamed:

In Context

7Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. + 10.7 Quæ secundum faciem. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.

9Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas: + 10.9 Ut autem non existimer. Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.

Read all of Corinthios Ii 10

Cross References

2 Corinthians 12:6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. + 12.6 Supra id quod, etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor.

2 Corinthians 13:8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

Galatians 1:1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: + 1.1 Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 10:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 10:7Corinthios Ii 10Corinthios Ii 10:9 →