Corinthios Ii 10:9
Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas: + 10.9 Ut autem non existimer. Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That I may not seem as if I would terrify you by letters.
In Context
Cross References
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.
2 Corinthians 10:10quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: