The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:1

Corinthios Ii 11:1

Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: + 11.1 Utinam sustineretis, etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed utinam sustineretis, etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Insipientiæ. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Supportate. Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Would to God ye could bear with me a little in my folly: and indeed bear with me.

In Context

2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. + 11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Joshua 7:7et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.

Matthew 17:17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. + 17.17 Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.

Acts 26:29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

1 Corinthians 3:18Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

1 Corinthians 4:10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. + 4.10 Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

2 Corinthians 11:4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. + 11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:2 →