The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:10

Corinthios Ii 11:10

Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. + 11.10 Est veritas. HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi, etc. Inveniantur sicut et nos. Id est, similes nobis. In quo, id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As the truth of Christ is in me, no man shall stop me of this boasting in the regions of Achaia.

In Context

9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

11Quare? quia non diligo vos? Deus scit.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Acts 18:12Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,

Romans 1:9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio + 1.9 Testis. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.

Romans 16:5et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.

1 Corinthians 16:15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: + 16.15 Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ et Fortunati, etc. Ordo hujus litteræ respicit et pendet usque illuc, ut et vos subditi sitis.

2 Corinthians 1:23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. + 1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.

2 Corinthians 10:15Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, + 10.15 Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 11:9Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:11 →