Corinthios Ii 11:17
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. + 11.17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
Cross References
1 Corinthians 7:12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. + 7.12 Nam cæteris. Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.
2 Corinthians 9:4ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. + 9.4 Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
Philippians 3:3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.