The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:20

Corinthios Ii 11:20

Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. + 11.20 Cædit. Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For ye suffer, if a man bring you into bondage, if a man devour you, if a man take of you, if a man exalt himself, if a man smite you on the face.

In Context

19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Lamentations 3:30Jod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.

Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.

Galatians 4:3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. + 4.3 Sub elementis. In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi. Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.

Galatians 4:25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. + 4.25 Mons. Per omnia est conjunctus, et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

Galatians 5:10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. + 5.10 Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 11:19Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:21 →