The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:22

Corinthios Ii 11:22

Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. + 11.22 Hebræi. Hebræi dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebræi, qui non sunt Isrælitæ, sicut proselyti, addit: Isrælitæ sunt, et ego.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Are they Hebrews? so am I. Are they Israelites? so am I. Are they the seed of Abraham? so am I.

In Context

21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.

Exodus 5:3Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. + 5.3 Deus Hebræorum vocavit nos, etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.

Exodus 9:1Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 9.1 Dixit autem Dominus ad Moysen, etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis, etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.

Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

Acts 22:3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 11:21Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:23 →