The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:29

Corinthios Ii 11:29

Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? + 11.29 Non uror? Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is weak, and I am not weak? who is offended, and I burn not?

In Context

28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. + 11.28 Sollicitudo. Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem.

30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Ezra 9:1Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum:

Nehemiah 13:15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.

John 2:17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. + 2.17 Zelus domus tuæ. AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.

Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

1 Corinthians 6:5Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? + 6.5 Ad verecundiam. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.

1 Corinthians 8:13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 11:28Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:30 →